monumenta.ch > Plinius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 37, 18
{VII} Eadem victoria prima in urbem myrrhina invexit, primusque Pompeius capides et pocula ex eo triumpho Capitolino Iovi dicavit. quae protinus ad hominum usum transiere, abacis etiam escariisque vasis expetitis; et crescit in dies eius luxuria. myrrhino LXX HS empto, capaci plane ad sextarios tres calice, potavit . . .anus consularis, ob amorem adroso margine eius, ut tamen iniuria illa pretium augeret; neque est hodie myrrhini alterius praestantior indicatura.